АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 422

humilitate suprema petiere missis oratoribus pacem: quam Caesar omni consiliorum via firmata, causatus veri similia plurima, per decem mensuum tribuit intervallum: id nimirum sollerti colligens mente quod castra, supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido conmuniri.

1.           hac fiducia tres inmanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto frugesque portaturos humeris, si defuisse sibi docuerint defensores. quod utrumque metu perfidiam frenante fecerunt.

2.           Hoc memorabili bello, conparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis ut faustus Caesar exultabat et felix: credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat quam damnatorum sorte, sicut sperabant, ut frater Gallus occidi: ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.

1.           Quibus ut in tali re conpositis firmiter, ad sedes revertens hibernas sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum Francorum validissimos cuneos in sexcentis velitibus, ut postea claruit, vacua praesidiis loca vastantes offendit: hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato nulloque vetante expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis se quoad fieri poterat tuebantur.

2.           hac Iulianus rei novitate perculsus et coniciens quorsum erumperet, si isdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctatis.

3.           tunc pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo ad usque lucis principium lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis nullus ad erumpendi copiam facile perveniret. hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati sponte se propria dederunt statimque ad comitatum Augusti sunt missi.

4.           ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa, cum captos conperisset et asportatos, nihil amplius ausa repedavit ad sua, hisque perfectis acturus hiemem revertit Parisios Caesar.

1. Quia igitur plurimae gentes vi maiore conlaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. dumque per indutias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.

2. cumque Florentius praefectus praetorio cuncta permensus, ut contendebat, quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector