Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 427

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 427

affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae Pietatem cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.

1.           alii subita ruinae magnitudine oppressi, isdem adhuc molibus conteguntur. conlisis quidam capitibus vel umeris praesectis aut cruribus inter vitae mortisque confinia aliorum adiumenta paria perferentium inplorantes cum obtestatione magna deserebantur.

2.           et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum hominumque pars maior, ni palantes abrupte flammarum ardores per quinque dies et noctes quicquid consumi poterat exussissent.

3.           Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de terrae pulsibus coniectura veteres conlegerunt. ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta physicorum iurgia penetrarunt. IO. unde et in ritualibus et pontificiis obtemperantibus sacerdotiis cavetur, ne alio deo pro alio nominato, cum, qui eorum terram concutiat sit in abstruso, piacula committantur.

1.           accidunt autem, ut opiniones aestimant, inter quas Aristoteles aestuat et laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece syriggas appellamus, inpulsu crebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, ventorum vi subeuntium ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint umidi. unde plerumque observatur terra tremente ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.

2.           Anaximander ait arescentem nimia aestuum siccitate aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. qua de causa terrores huius modi vaporatis temporibus aut nimia aquarum caelestium superfusione contingunt. ideoque Neptunum umentis substantiae potestatem Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.

3.           Fiunt autem terrarum motus modis quattuor. aut enim brasmatiae sunt, qui humum intus suscitantes sursum propellunt inmanissimas moles, ut in Asia Delos emersit et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusina in Boeotia et apud Tyrrenos Vulcanus insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes et obliqui urbes aedificia montesque conplanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari Europaeo orbe spatiosior insula s et in Crisaeo sinu Helice et Bura et in Ciminia Italiae parte oppidum Saccumum ad Erebi profundos hiatus abactae aeternis tenebris occultantur.

4.           inter haec tria genera terrae motuum mycematiae sonitu audiuntur minaci cum dissolutis elementa conpagibus ultro adsiliunt vel relabuntur concidentibus terris. tunc enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus fragores fremitusque terrenos. sed hinc ad exorsa.

1. At Caesar hiemem apud Parisios agens Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos sed in insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, operiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. nec enim egredi poterat antequam ex Aquitania aestatis remissione solutis frigoribus

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector