Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 428

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 428

et pruinis veheretur annona.

1.           sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata barbaris occurreret insperatus firmatoque consilio XX dierum frumentum ex eo, quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum bucellatum, ut vulgo appellant, umeris inposuit libentium militum, hocque subsidio fretus secundis, ut ante, auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.

2.           quibus paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens ut quiescentes eos tamquam in suis nec lacesseret quisquam nec vexaret. hos legatos negotio plene digesto oppositaque condicionum perplexitate ut in isdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.

3.           dictoque citius secutus profectos Severo duce misso per ripam subito cunctos adgressus tamquam fulminis turbo perculsit iamque precantes potius quam resistentes in oportunam clementiae partem effectu victoriae flexo dedentes se cum opibus liberisque suscepit.

4.           Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit partim acriter repugnantes vivosque captos conpegit in vincula, alios praecipiti fuga trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos, quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto ut ad sua redirent incolumes.

1.           Cunctis igitur ex voto currentibus studio pervigili properans modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis inposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata procinctu paulisper omisso.

2.           atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in isdem condidit castris sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.

3.           longe autem aliter accidit. frugibus enim nondum etiam maturis miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum conpellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem et specie sapientiae stolidum. utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:

4.           "quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? sed nunc – pro nefas – cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.

5.           et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata velut contra rem publicam tot suscepisse labores et pericula confutatis".

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector