Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 430

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 430

difficili premebatur, hac scilicet ut, quoniam consentaneum erat post tot secundos eventus civitates quoque reparari vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet: et haec pollicitus inprecatusque si perfidum quicquam egisset, luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re conpelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata nihil inveniri poterat quod daretur.

10. Ita reges illi tumentes quondam inmaniter rapinisque ditescere adsueti nostrorum Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita et velut inter tributarios nati et educati obsecundabant imperiis ingravate. quibus hoc modo peractis disperso per stationes milite consuetas ad hiberna regressus est Caesar.

1.           Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur – erat enim necesse tamquam apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam – omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulse «in odium venit cum victoriis suis capella, non homo» ut hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit.

2.           namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.

3.           ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae.

4 nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.

1. Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector