Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 432

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 432

praeerat locorum confiniis et feritate iunctissimis: quorum plebem arcuit imperator, ne ferire foedera simulans in arma repente consurgeret; discreto consortio pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.

1.           qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere conpulsi.

2.           his ex aequo bonoque conpositis Vsafer in preces admissus est Arahario pertinaciter obstrepente firmanteque pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere proficere ut participi licet inferiori et obtemperare suis imperiis consueto.

3.           verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi ut semper Romanorum clientes offerre obsides quietis vincula conservandae gratanter amplexi sunt.

4.           ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium postquam Araharium inpune conpererant abscessisse: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam poscebant, accitos ex intimis regnis procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.

5.           Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura miseratione dignos potius quam simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opimantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.

6.           potentes olim ac mobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares sed numero praeminentes.

7.           qui confundente metu consilia ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus ut in malis optabile quam servire suis mancipiis arbitrati: quae deplorantes post impetratam veniam recepti in fidem poscebant praesidia libertati eosque iniquitate rei permotus inspectante omni exercitu convocatos adlocutus verbis mollioribus imperator nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

8.           atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem isdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, ut res docuit, et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est antequam, ut placuerat, remearent nostri captivi.

2I. his in barbarico gestis Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias circa illos agitantium tractus lacrimae vel sanguis extingueret. quorum regalis Vitrodorus Viduari filius regis et Agilimundus subregulus aliique optimates et iudices variis populis praesidentes viso exercitu in gremio regni solique genitalis sub gressibus iacuere militum et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore ut obsecuturi condicionibus inpositis tradiderunt eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.

1. His, ut narratum est, secundo finitis eventu ad Limigantes Sarmatas servos ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas inpune multa et nefaria perpetrasse. nam velut obliti priorum tunc erumpentibus Liberis ipsi quoque tempus aptissimum nancti limitem perrupere Romanum, ad hanc solam fraudem dominis suis

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector