АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 436

pompa triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.

1.           Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.

2.           diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.

3.           post quod id ipsum condicionum robore pari inpetraturi Lucillianus missus est comes et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus ad res consurrexit novas.

1.           Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in Galliiscum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratressublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apudParisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore curaprovinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans,nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena,aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, veliudicum quisquam ab aequitate deviaret inpune.

2.           idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarumcogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumquedistinctor.

3.           et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamensufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.

4.           Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitatocensorio vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cuminfitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidiusorator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum inopia percitusexclamavit ‘ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negaresufficiet?’ contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore ‘ecquis’ ait ‘innocens esse poterit si accusasse sufficiet?’. et haec quidem et huius modimulta civilia.

1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagosaliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania,

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector