Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 437

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 437

ni ipsi quoque ad ceterorumsternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate, cum primumratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum invaderet repentinus,seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probaviteventus.

1.           Hariobaudem vacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo consciolegationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile adconlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitaripossit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

2.           quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno adexpeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima matureduxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo ante excisasintroiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis,ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. et utrumque perfectumest spe omnium citius.

3.           nam et horrea veloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satiascondita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium,Tricensimae, Novesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodameventu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens etcommeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis.

4.           Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarumurbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciisapparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectorisamore Romanos.

5.           reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis etauxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendisedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materiasvexere cervicibus ingravate et fabricandi ministeriis opem maximamcontulerunt.

6.           Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibusrediit docuitque conperta. post cuius adventum incitatis viribus omnes venereMogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore, destinatecertantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissimeCaesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, perincivilitatem militis occurrentia vastitantis abrupte foedera frangerentur.

7.           Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculumcogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monueruntminaciter ut a transitu Romanos arceret. eius enim pagi Rheni ripis ulterioribusadhaerebant. quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbaramultitudo venit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum netransmitteret flumen.

8.           gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorumterrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons cum multorumdiscrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum.

9.           quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentesubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebantexsomnes custodientes pervigili studio ne transitus temptaretur.

10.       verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quieverecircumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperavit tribunis, uttrecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberetpenitus ignorantes.

11.       et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae navesquadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumenadeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaretundarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignesobservant, adversas perrumpere limitis ripas.

13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, nonnovaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector