Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 438

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 438

suis, reges omnes et regales etregulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiamgentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inproviso adorti necinterficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumqueadiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas vero vel servos, qui eospedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas,occiderunt.

1.           Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditionespraeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeretinveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studioservabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes: et indomitofurore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant.statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentiumopinione praeventa visus in barbarico miles per Hortarii regna transibatintacta

2.           ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisqueper medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimentafragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinemvisosque cadentes multos aliosque supplicantes cum ventum fuisset adregionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi terminales lapidesAlamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita eapropter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperenturinpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes venerant pacem anxiisanimis precaturi.

3.           post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contraRauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius,allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam reiRomanae susceptus.

4.           et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebatarmorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomariusvero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem apparatumambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia memineratprima

5.           libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macrianoquidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario vero, qui suam locaturussecuritatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Vrio et Vrsicinoet Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poteratne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parumadquiescerent per alios inpetratis.

6.           sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitaculacaptosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissentin nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. inter quas id festinatumest maxime, ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.

1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbonovarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus.in domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecereperspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimenmagnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucrespost conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitucymbalorum.

2. huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo adexpeditionem profecto et multiplici metu suspenso

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector