Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 439

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 439

ob ea quae meminerat sibipraedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam apatrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flensobtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse utsperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tuncreginae decore corporis inter multas feminas excellentis.

1.           quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae dominadictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens adArbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit.

2.           hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulitatque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulamsuscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi cervicibusinteriere praecisis.

3.           hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt etinnocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus utconscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid eratgestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis inIllyrico meruit potestatem.

4.           Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multisexosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditorerat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus inIulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis subAugusti patulis auribus multa garriebat et saeva,

5.           ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenemsectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepemandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitaepotestatem et necis in acie linguae portantem.

6.           ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentiaquorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentiasalutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquamnotum.

7.           linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cummontem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimasvolucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extremaclangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculosatque ita securius pergunt.

1.           Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortunapericulorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quasplacarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra hominesflagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibusmiscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectispervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

2.           Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensosadventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabricaeandem incudem – ut dicitur – diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum velut vultus Gorgoneitorvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasipenuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat.

3.           hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebifavorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem – si vere dici debeat – multaConstantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantisratione bifaria,

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector