Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 440

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 440

quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo suanon cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

1.           qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegreserpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut interministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apudprincipis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravipulsarent. et brevi iussa fecerunt.

2.           horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patrisfratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit,tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminosiuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quiseorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?

3.           actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus metucuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

4.           Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apudSamosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumpermorantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quoddocebit orationis progrediens textus.

1.           Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitorMesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illasnotissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgandocontra potentes se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, addeferendam potioribus gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contraacumina calcitraret, flexit se in blanditias molliores confessusque debitum perconludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectiusrei publicae membra totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiociniaversabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant vel procinctus tempore quosint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usuibello futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans.

2.           et cum totius orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maximaper Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuroiam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere seconfiteri vi metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undiquepericulis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestiusperurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni vinculo caritatumingenti molimine conabatur.

3.           atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus Tigridisfluentis adluitur, pretio non magno mercatur. hocque commento cum nulluscausam veniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem cumplurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis saepeconloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestatetunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio virorumpernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubiatransfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris.

4.           Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohorspalinodiam in exitium concinens nostrum invenit tandem amplam nocendifortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi sempercarentesque necessitudinibus ceteris divitias solas ut filiolas iucundissimasamplectuntur.

5. stetitque sententia ut Sabinianus vietus quidem senex et bene nummatus sedinbellis et ignavus et ab impetranda

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector