АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 441

magisterii dignitate per obscuritatemadhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur, Vrsicinus verocuraturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad comitatumreverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, ut iactabant, agravibus inimicis et metuendis incesseretur.

1.           Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam etdiribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditantdomos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer suscipitur et apicisnobilitatus auctoritate – quo honore participantur mensae regales etmeritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibusora panduntur – non contis nec remulco ut aiunt, id est non flexiloquisambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatureundemque incitans regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpansHannibalem, posse eum vincere sed victoria uti nescire adsidue praedicabat.

2.           educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus vigilessensus et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundumHomericos Phaeacas cum silentio admirantium iam inde quadragesimi annimemoriam replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiamet Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est,nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio fetialiPersas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores, quosarmipotentia fretos successibusque magnificis ita dilatasse decuerat rem etmaxime eo tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus sanguis utrimqueRomani roboris fundebatur.

3.           His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorumet seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regemincendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suaemagnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suamfidenter promittens.

1.           Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus etCiliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut adcomitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo necessitatumarticulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Vrsicinus, acciri eum magnitudorerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usubellandi artis Persicae scientissimum.

2.           quo rumore provinciis percitis ordines civitatum et populi decretis etadclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicumdefensorem, memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratilimilite nihil amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod temporedubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.

3.           credimus – neque enim dubium est – per aerios tramites famam praepetemvolitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summoproponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino suadente utVrsicino procul amoto despectoque novello duce, posthabitis civitatumperniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occuparipossint provinciae fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis, nisitemporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius reiprosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

4. laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio conversisqueuniversis ad ea quae erant citius

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector