Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 445

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 445

1.           Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatamut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturisabscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus.

2.           sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarumturmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens exIllyrico missi enerves et timidi praesidium per eos traductus agentesnocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodirimagis omnes tramites conveniret, longius discedebant.

3.           hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere PersarumTamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa posttumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.

4.           Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubiapergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendorepraestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod adproelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essentiam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numeropraevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes.

5.           denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agioporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes eturgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Vrsicinoagnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefariusappellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluitequo curvatisque membris, humum vultu paene contingens salutavit patronumappellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyriossupplicis indicat formam.

6.           et ‘ignosce mihi’ inquit ‘amplissime comes, necessitate, non voluntate adhaec, quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, utnosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriismeis potuit refragari’. simul haec dicens e medio prospectu abscessit nonaversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.

7.           Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebanteditiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum ponevisam celeritate quam maxima propinquare.

8.           atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut possetoccurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximumvidebatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magnoconatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.

9.           itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimurTigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus armishaeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur,non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorumdensitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus.

10.       inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cumAiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.

11.       Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianusdomesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellereobtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatempetebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam,unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad callesartandas aedificatae densius constringebant.

12.       hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, adusque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorumcadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utquemiles ante

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector