Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 447

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 447

1.           aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, undesubita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti secunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestimclaves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erateruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribusimplicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.

2.           cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, vimin se metuentem prope venire permisit intrepidam et visam opertamque adusque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudorisinviolati mansuri benignius confirmavit. audiens enim coniugem miro eiusamore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se possearbitrabatur.

3.           inventas tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratascustodiri intactas et religioni servire solito more nullo vetante praecepit,lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritatecrudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibusdocti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperassefortunae.

1.           Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.

2.           cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.

3.           insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.

4.           verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices venirent in preces,

5.           portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras evasisset.

6.           hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.

7.           Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam operam navaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector