Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 448

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 448

1.           cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis atrox committitur pugna.

2.           et post interneciva certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt

3.           quo funere regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.

11 . feminae vero miserabili planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.

1.           Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes; nec enim Grumbates inulta unici pignoris umbra ire ultra patiebatur.

2.           biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur civitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt.

3.           Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens…. meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.

4.           Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.

5.           a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo variato vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.

6.           vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans involat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.

7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector