АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 449

confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.

1.           nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.

2.           namque viribus collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.

3.           ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur.

4.           agitatis itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans et bellorum victor interpretatur.

5.           Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.

6.           moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.

7.           tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.

8.           medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant ne offensionibus cassis animae vexarentur adflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.

1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector