АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 452

hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent.

1.           utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.

2.           Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.

3.           quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

4.           Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur.

5.           verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.

6.           contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant.

7.           et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii.

8.           hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.

9.           horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.

10.       Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector