АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 453

ad respirandum accepimus.

1.           Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione operibus, quoniam vis minime procedebat, decernere iam censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.

2.           Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.

3.           et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque vimineas praetendentes.

4.           cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxarunt aciem nullo paene iaculi genere in vanum cadente: etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum.

5.           tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex supernis valentes ut loco dispari ita eventu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.

6.           Et tandem multa versantibus [nobis] sedit consilium, quod tutius celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis advenit maestissima Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.

7.           cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data.

8.           rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus novo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci visu nec vulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.

1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector