АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 454

per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.

1.           Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere vel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessabat.

2.           concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu crescebat.

3.           accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur.

4.           Itaque vespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil servabatur, evado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perveni.

5.           in qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.

6.           fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligavit moxque decussus vinculi nodum abrumpere nequiens per avia saltusque membratim discerptus iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali conprensi servitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura calentium aegre perveni.

7.           et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene vidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit

8.           unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo locarat.

9.           ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum adgressa.

10.       quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, spartoi vocitati humo exsiluisse, vetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt aestimati.

11.       hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam revisimus.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector