Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 456

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 456

1.           Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.

2.           quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit parvulos filios et lacrimans

3.           ґenЄ inquit ґcives vestri – procul omen dii caelestes avertant – eadem perlaturi vobiscum ni fortuna adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestraЄ. qua miseratione vulgus ad clementia suapte natura proclive lenitum conticuit aequanimiter venturam operiens sortem.

4.           moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam perpetuamque fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae frumentis horrea referserunt.

1.           Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles, aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos.

2.           Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta vel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.

3.           nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benivola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia relevatae: indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.

4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam venit,

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector