Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 458

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 458

rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.

1.           mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.

2.           Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.

1.           Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.

2.           ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis versaretur.

3.           Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

4.           et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano.

5.           ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.

6.           datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur.

7.           Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.

8.           et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

9.           Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector