Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 459

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 459

nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.

1.          dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras

2.          2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.

2.           Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.

3.           Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.

4.           Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.

5.           nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus capitis interibat.

6.           et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.

16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.

1.           Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.

2.           sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.

3.           Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.

4.           nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector