АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 460

XIII

1.           His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

2.           ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum aestimaretur.

1.           Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

2.           ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

3.           moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.

1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum

– successisse enim eum Barbationi praediximus – obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

1.           quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.

2.           quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector