Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 463

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 463

1.           tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.

2.           Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.

3.           perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.

4.           qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.

5.           Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.

6.           hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ґnos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnasЄ.

7.           quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.

8.           et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.

9.           utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.

10.       nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.

11.       Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector