Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 465

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 465

1.           vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post civitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. et retexere superfluvm puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.

2.           id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati velut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias honestavimus celebri potius laude quam luctu.

3.           post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.

4.           ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuroЄ.

5.           Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis.

6.           statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes.

7.           Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse ґolim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitaboЄ.

1.           Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam.

2.           cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.

3.           adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector