АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 467

1.           Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus oppidanis.

2.           Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.

3.           Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.

4.           Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.

5.           Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

6.           Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

7.           Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi ceteros ab audacia parili revocabant.

8.           Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.

9.           Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam evertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.

10.       Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur.

11.       Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.

16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi,

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector