АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 474

erat conpaginatus, in vanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

1.           territisque ut omine diro praesentibus cunctis ґnemoЄ inquit ґvereatur: habeo firmiter quod tenebamЄ. item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei versus heroos modo non vigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte eikostei, basileus Konstantios Asidos aies terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.

2.           agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa

3.           utque omnes nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores.

4.           et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.

1.           Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.

2.           quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum.

3.           qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

4.           Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

5.           quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat ґCaesar tuus disciplinam non habetЄ. Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector