Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 480

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 480

amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba cum lumine multo et floribus votisque faustis Augustum adpellans et dominum duxit in regiam.

1.           qui eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis Succos nemine auso resistere praesidiis occupavit, isdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. cuius loci situm exnunc conveniet ostendi.

2.           Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt et Thracas, hinc vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consulto, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis magnorum ducum populorumque reppulere conatus.

3.           et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita velut incauta subinde superatur. latus vero e regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum hincque et inde fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo vetante. sub hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.

4.           His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic relicto imperator revertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite cuncta disponeret suis utilitatibus profutura.

5.           ubi Victorem apud Sirmium visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

6.           iamque altius se extollens et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas grata. exclamatum est enim in unum cunctorum sententia congruente ґauctori tuo reverentiam rogamusЄ.

7.           Tunc et memoriam Constantini ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus : contra inconsummatum et subagrestem et, quod minus erat ferendum, celsa in potestate crudelem .

1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. quae breviter exponentur.

2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector