Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 483

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 483

Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes.

1.           paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

2.           Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

3.           itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat.

1.           ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

2.           tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat Constantinum.

1.           His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus.

2.           verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.

3.           Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector