Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 486

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 486

1.           autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.

2.           deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.

3.           Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem.

4.           fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.

5.           uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma 2 eiusque nomine appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano.

1.           Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.

2.           nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reverentiae more praefectos semper suspexere praetorio.

3.           in conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. valdeque raro contigerat ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis.

4.           doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus nihil operae pretium fecit.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector