Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 488

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 488

arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis.

1.           uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.

2.           Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.

3.           Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius, excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.

4.           Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis cruribus et incurvis [unde saltu valebat et cursu].

5.           Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum.

6.           eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.

1.           Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.

2.           eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector