Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 491

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 491

iam pudebat – quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

1.           adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.

2.           notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .

3.           Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. quo viso Iulianus obstupuit ґegoЄ inquit ґnon rationalem iussi sed tonsorem acciriЄ. interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis petitionibus multis.

4.           unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit,

1.           Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.

2.           ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari deorum statui cultum.

3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suae serviret intrepidus.

1.           quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. saepeque dictitabat ґaudite me quem Alamanni audierunt et FranciЄ imitari putans Marci principis veteris dictum. sed parum advertit hoc ab eo nimium discrepare.

2.           ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse ґo Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveniЄ.

1.           Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.

2.           hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant.

3. cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector