Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 510

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 510

insigne unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

1.           ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos.

2.           hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis eventurum triste aliquid praesagiebat. quocirca et ipse et visorum interpretes praesentia contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, observari debere pronuntiabant. verum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagravit aeterna, ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum.

3.           Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto avertisse subito praedas.

4.           cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitaverat, triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi.

5.           His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis ґBabylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatamЄ.

1.          et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum

2.          4, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctavit et laetus.

6.           luce vero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluvialium aquis adulescentibus undique convenis cum armigera gradiens manu in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi.

7.           dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector