АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 515

quibus aegre vera dixere paucissimi. quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis enim adfectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.

1.           Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu factorum aucti sublimius.

2.           qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.

3.           denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.

4.           unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.

5.           quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae adsidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.

6.           Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis conpluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.

7.           deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.

8.           Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.

9.           Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque absolvam. hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.

10.       quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum naviumque crebri discursus.

11.       ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde alius, quem vocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector