Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 518

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 518

purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.

1.           ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.

2.           huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque piaculum aras adire vel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus libamenta diffunderet praecursoria. verum aucti paulatim in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen villasque inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.

3.           ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.

4.           In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu – nam ictu extinguitur rapido – haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.

5.           paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.

6.           Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.

7.           amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.

8.           Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.

9.           oppida vero mediterranea sunt ampliora – incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne – inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria.

10.       His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.

11.       feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector