Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 519

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 519

1.           Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti.

2.           ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

3.           ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

4.           Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis erigitur ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta fecunda.

5.           amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt etiam civitates licet numero paucae victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

6.           Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum exuberant. ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.

7.           nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur.

8.           hic amnes duo pervulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia superantes natatu aliquotiens tigris improvisae finitima populantur. habent etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

9.           Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

10.       Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

11.       Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.

12.       eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magis conpactis et validis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.

13.       gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent inmania

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector