Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 520

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 520

Oxi fluenta.

58. sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

59…. sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

1.           His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus. praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet mercatoribus pervium ad Seras subinde commeantibus.

2.           Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes extremum. qui velut agentes quodam secessu coalitique solitudine per intervalla dispersi sunt longa adsueti victu vili et paupertino.

3.           et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktophagon Abion te dikaiotaton anthropon.

4.           inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura vel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga.

5.           Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra.

6.           hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum, alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.

7.           incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae vero australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae.

8.           agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

9.           ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent adventicium.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector