Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 521

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 521

1.           Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem vocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

2.           His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.

3.           Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, … Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.

4.           Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque civitates sunt inter alias viles Alexandria et Arbaca et Choaspa.

5.           At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.

6.           Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

7.           Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.

8.           effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.

9.           nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

10.       inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.

11.       super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

12.       adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector