АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 522

et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.

1.           leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.

2.           ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.

3.           militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque adsidue vexarentur.

4.           indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.

5.           Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.

6.           idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis. conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis diffluvnt abortivis.

7.           capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.

1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector