Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 523

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 523

sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

1.           utque ductor usu et docilitate firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae ducendum confertius per plana camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

2.           deinde ut hostibus, si erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.

3.           Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit, inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

4.           Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

5.           Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.

6.           sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus visis subito hostibus ululabili clamore sublato excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

7.           iamque muris propinquans cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandums sermone cum leni tum aspero et minaci hortabatur ad deditionem defensores, qui ad conloquium petito Ormizda promissi, eius et iuramentis inlecti multa sibi de lenitudine Romana spondebant.

8.           denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus adfectus est. reliqui vero cum caritatibus suis et supellectile humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.

9.           inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu conplures cum numerosa subole tunc senex incurvus exultans proditionisque auctor ducebatur ad nostra testibus adfirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus sepelietur in solo Romano. post quae Saraceni procursatores quosdam partis hostium obtulere laetissimo principi et munerati ad agenda similia sunt remissi.

11. Acciderat aliud postridie dirum. ventorum enim turbo exortus pluresque vertigines concitans ita confuderat omnia

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector