Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 525

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 525

et praealta transiri vado non potuit.

1.           et primo lucis exordio cum essent hostes iam in contuitu, visi tunc primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes eos involavere fortissime. et quamvis arcus validis viribus flecterentur et splendor ferri intermicans Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem clipeorum densitate contecti, ne possint emittere coegerunt.

2.           animatus his vincendi primitiis miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.

3.           hinc pars fluminis scinditur largis aquarum agminibus ducens ad tractus Babylonios interiores usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit.

4.           hanc peditatus omnis pontibus caute digestis transivit. equites vero cum iumentis armati clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, alii multitudine subita petiti telorum hostilium, quos egressi auxiliares ad cursuram levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes, laniatu avium prostraverunt.

5.           Quo negotio itidem gloriose perfecto ad civitatem Pirisaboram ventum est amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio submoturus. quibus per conloquia saepe temptatis cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium et armatorum triplici corona circumdatis muris die primo ad usque noctis initium missilibus certabatur.

6.           tum defensores animo praestantes et viribus per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae fido operimento totam hominis speciem contegebant.

7.           et aliquotiens Ormizdae et indigenae et regalis conloquia petentes obnixe propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta tenebrarum silentio primo multiformes admotae sunt machinae coeptaque altitudo conplanari fossarum.

8.           quae vixdum ambigua luce defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod a septemtrione id, quod rotunditati deerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.

9.           iamque ferocior miles pervasa urbe, quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes acri contentione pugnabat. cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur ut nervi digitorum acti pulsibus violentis harundines ferratas emitterent, quae corporibus inlisae contrariis letaliter figebantur.

10.       dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis et neutrubi inclinato momento proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum pari sorte diremptum est. proinde die secuto cum certaretur asperrime multique funderentur altrinsecus et aeque vires gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector