Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 526

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 526

clades experiri festinans cuneatim stipatus densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis prope portam venit hostilem crasso ferro crustatam.

1.           et licet saxis et glande ceterisque telis cum periculo salutis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris non ante discessit quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.

2.           evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius verecundo rubore suffusus. legerat enim Aemilianum Scipionem cum historiarum conditore Polybio Megalopolitano Arcade et triginta militibus portam Carthaginis impetu simili subfodisse. sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.

3.           Aemilianus enim testudine lapidea tectus successerat portam, sub qua tutus et latens dum moles saxeas detegunt hostes urbem nudatam inrupit, Iulianus vero locum patentem adgressus obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus abscessit.

4.           His raptim ac tumultuarie agitatis cum operositas vinearum et aggerum inpeditissima a ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur Helepolis iussit expeditius fabricari, qua ut supra docuimus rex usus Demetrius superatis oppidis pluribus Poliorcetes appellatus est.

5.           ad hanc molem ingentem superaturam celsarum turrium minas prohibitores oculorum aciem intentius conferentes itidemque instantiam obsidentium perpensantes subito vertuntur ad preces circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes vitam cum venia postulabant.

6.           cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

7.           hocque inpetrato Mamersidis praesidiorum praefectus demissus per funem ductusque ad imperatorem, ut obsecravit, vita cum inpunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est. gestisque nuntiatis plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunetis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis patefactis egreditur portis, salutarem genium adfulsisse sibi clamitans Caesarem magnum et lenem.

8.           numerata sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti. nam cetera multitudo obsidium ante suspectans navigiis parvis permeato amne discessit. in hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis reliqua cum loco ipso exussere victores.

1.           Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem cibos per otium capientem nuntius gravis Surenam Persicum ducem procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum adgressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno unum rapuisse vexillum.

2.           statimque concitus ira inmani cum armigera manu festinatione ipsa tutissimus pervolavit et grassatoribus foeda consternatione depulsis residuos duos tribunos sacramento solvit ut desides et ignavos: decem vero milites ex his qui fugerant exauctoratos capitali addixit supplicio secutus veteres leges.

3. Incensa de nique urbe, ut memoratum est, constructo tribunali insistens actis gratiis, exercitui convocato cunctos ad

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector