Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 528

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 528

1.           In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.

2.           cumque Maiozamalcham venisset urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur adcursu, cuius fortitudo in locis patentibus inmane quantum gentibus est formidata.

3.           et hoc disposito stipatus velitibus paucis ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus in perniciosas praecipitatus insidias ex ipso vitae discrimine tandem emersit.

4.           namque per latentem oppidi portam Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros adgressi sunt. e quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. residuis, e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam spoliatisque ambobus reducens incolumes socios cum exuviis remeavit ad castra omnium laetitia magna susceptus.

5.           sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati: non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

6.           Constratis postridie pontibus exercituque travecto et metatis alibi salubrius castris vallo duplici circumductis, quoniam ut diximus timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans si gradiens prorsus a tergo relinqueret quos timeret.

7.           Haec dum magno molimine conparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriis cum paucorum exitio habitus frustra discessit.

8.           et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas alveis arborum cavatarum invecti ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur ulteriora petituri terrarum.

9.           e quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes captivos alios subinde perducebant. id enim erat librata ratione dispositum ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos abigendis insisterent praedis: hocque proviso nullo provincialium damno miles visceribus hostium pascebatur.

10.       Iamque imperator muris duplicibus oppidum ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti maximis viribus oppugnabat. sed ut erat necessarius adpetitus, ita effectu res difficillima. nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis flexuosisque excessibus ob periculum anceps adeundi copiam denegabat maxime cum turres crebritate et altitudine formidandae montem saxeum arcis naturaliter editum aequabant et proclivis planicies flumini inminens propugnaculorum firmitate muniebatur.

11 . accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa, quae obsidebatur, nullis ad deditionem inlecebris flectebatur, sed tamquam superatura vel devota cineribus patriae resistebat adversis. iam aegre retentabatur inferens se protervius miles et pugnam vel aequo campo iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, adsidue

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector