Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 529

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 529

animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

1.           Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus officia quisque distributa capessit ocissime. hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii conplanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia in funestos sonitus proruptura

2.           et cuniculos quidem cum vineis Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis praeerat imperator. Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.

14. quo efferati gaudio milites omnes elatique firmioribus animis ad certandum signum operiebantur armati.

1.           Iamque clangore Martio sonantibus tubis strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae conseptum fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus inpacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum operiebantur aptissime, adsiduis motibus laxius dehiscente. contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.

2.           verum ubi vimineas crates prae se ferentes oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae flexu stridoreque torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.

3.           iterum deinde ac saepe geminatis congressibus aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

4.           Eodem mentis proposito secuto quoque die per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter aequis manibus et pari fortuna discedunt. verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans omitteret maiora quae temptabat.

5.           sed in districtis necessitatibus nihil tam leve est, quod non interdum etiam contra sperata rerum adferat momenta magnarum. cum enim ut saepe discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum inmani fragore protraxit.

6.           ibi tum varietate casuum obsidentium labor obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil munitoribus erat pro salute currentibus metuendum aut dirum. nam cum anceps pugna diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasu, tandem fatigationi consulitur.

7.           Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis sublicibusque suspensis ima penetrasse fundamentorum, iam, si ipse disposuerit, evasuros.

8.           cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut, dum propulsaturi pericula defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus nec quoquam intrinsecus obsistente cuniculariorum

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector