Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 530

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 530

subito manus emergat.

1.           quibus ita, ut convenerat, ordinatis et occupatis prohibitoribus patefactisque latebris evolat Exsuperius de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede, per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.

2.           existimabatur Mars ipse – si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt – adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. hocque ideo creditum est, quod in congressu flagranti scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus postridie, cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset memorabilis conscius facti. sed ut tunc qui esset pulcri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi, qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more.

3.           Tandem nudata reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas et sine sexus discrimine vel aetatis quicquid impetus repperit potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis, inde mucrones urgerent, ultimum flentes e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper dum caederentur egerunt.

4.           extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum serenus imperator et clemens. Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda ipse, ut erat parvo contentus, mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa, quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, et tris aureos nummos, partae victoriae praemium iucundum ut existimabat et gratum.

5.           ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.

6.           Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte adsistens, reverberato lapide, quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus profudit animam, disiecta conpage membrorum adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.

7.           Exin profecto imperatori index nuntiaverat certus circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde exorta agminis nostri terga feriret extrema.

8.           confestimque ad extrahendam eam missi sunt conpertae fortitudinis pedites. qui cum neque pervadere foraminum aditus nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faUClbus adgesserunt. unde fumus angustias penetrans ideoque spissior quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium adflatus immissus prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis ad signa repedavit ocius miles. hoc modo civitas ampla et populosa virtute roboris excisa Romani in pulverem concidit et ruinas.

9.           Post quae tam gloriosa transitis pontibus multorum amnium concursu continvatis, ad munimenta gemina venimus aedificiis cavatis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium a transitu fluminis regis filius, progressus a Ctesiphonte cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis abscessit.

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector