Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 533

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 533

crudis gestantes densius se commovebant. post hos elephanti gradientium collium specie motuque inmanium corporum propinquantibus exitium intentabant documentis praeteritis formidati.

1.           Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis per prima postremaque discurrens.

2.           Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani vibrantesque clipeos velut pedis anapaesti praecinentibus modulis lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis excita undique humus rapido turbine portabatur.

3.           et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonantia classica iam iuvarent, hastis et mucronibus strictis hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculis miles erat inmunis, quantum interiora festinatius occupabat. inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis incitareque tardantes quasi conturmalis strenuus properabat et rector.

4.           laxata itaque acies prima Persarum leni ante, dein concito gradu calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens omnem cum Pigrane et Surena et Narseo potissimis ducibus ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem adversorum feriens suras et terga.

5.           perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, ipse umerum et sagitta praestrictus et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus multitudinis pondere circumveniretur.

6.           Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum in Graecia fulmina illa bellorum: non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem omnium confessione monstratur.

7.           Post timorem depositum calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad impe ratoris tentoria congregatus laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles magis, tum ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum. qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.

17. Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, conplures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit. quibus visis exclamavit indignatus acriter Iulianus Iovemque testatus est, nulla Marti iam sacra facturum: nec resecravit celeri morte praereptus.

1. Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio, itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et inportunum esse noscentium id adgredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur et cum metuenda

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector