АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 535

aucti inhorruere torrentes.

1.           eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

2.           et cum nihil humani proficerent sensus diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes Chiliocomum prope Corduenam sitam ex inproviso vastare: quorum neutrum extis inspectis confore dicebatur.

3.           sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens ut constipatione densa feroces leonum frustrentur adsultus.

4.           quidam arbitrabantur Arsacen ac duces adventare iam nostros rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persae nobis viantibus incubuisse firmabant.

5.           ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. nec enim ad usque vesperam aere concreto discerni potuit quidnam esset, quod diu squalidius videbatur.

1.           Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant.

2.           hocque viso accensum properantem congredi militem dirimente fluvio brevi prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos proelio acri conserto Machameus cecidit ductor unius agminis nostri. cui propugnaturus Maurus frater, dux postea Phoenices, cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.

3.           Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae. hinc recedentibus nobis longius Saraceni nostrorum metu peditum repedare conpulsi, paulo post innexi Persarum multitudine ocius inruebant, Romana inpedimenta rapturi, verum viso imperatore ad alas subsidiarias reverterunt:

4.           qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum congruis, et satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.

5.           Postridie exercitu sedatius procedente, extremos, qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, nec opinantes Persae adorti negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc ocius intellecto per patulas valles

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector