Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 536

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 536

late diffusus tantam molem discriminis, vulneratis, qui supervenerant, reppulisset.

1.           in hac cecidit pugna Adaces nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis remuneratus est ut decebat.

2.           eodem die Tertiacorum a equestris numerus a legionibus incusatus est quod, cum ipsae hostium adversas inrumperent acies, illi paulatim dilapsi alacritatem paene totius minuissent exercitus.

3.           unde ad indignationem iustam imperator erectus ademptis signis hastisque diffractis omnes eos, qui fugisse arguebantur, inter inpedimenta et sarcinas et captivos agere iter inposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae adposito, cuius tribunus turpiter proelium deseruisse convincebatur.

4.           abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori inpendentium consideratione difficultatum contentus est imperator.

5.           Progressi itaque septuaginta stadia, attenuata rermn omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.

6.           hoc etiam loco relicto cum ad tractum Maranga appellatum omnis venisset exercitus, prope lucis confinia inmensa Persarum apparuit multitudo cum Merene equestris magistro militiae filiisque regis duobus et optimatibus plurimis.

7.           erant autem omnes catervae ferratae ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes conpagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra ita capitibus diligenter apta, ut inbracteatis corporibus solidis ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas et orbibus oculorum adfixas parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.

8.           quorum pars contis dimicatura stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes harundines evolabant vulnera perniciosa portantes.

9.           post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.

10.       quibus insidentes magistri manubriatos cultros dexteris manibus inligatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal vires exuperasset regentis, ne reversum per suos, ut tunc acciderat, conlisam sterneret plebem, vertebram, quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre ita citius vitam huius modi adimi beluarum.

11.       quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis cum primatibus fidentissimus imperator ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus occursuros hosti manipulos instruebat.

12.       et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, inlatis concitatius signis spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo denseti Romani pedites confertas hostium frontes nisu protruserunt acerrimo.

13.       et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu artius pes pede conlatus graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis et, si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis hostes a persequendi fiducia deterrere. pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato in tentoria repedat

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock
detector