Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 538

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 538

1.           Hinc nos egressos Persae cum saepe adflicti peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.

2.           dumque teguntur firmiter latera et exercitus pro locorum situ quadratis quidem sed laxis incedit agminibus, invasa subito terga pone versus arma cogentium principi indicatur, etiam tum inermi ad speculanda anteriora progresso.

3.           qua concitus clade oblitus loricae, scuto inter tumultum adrepto, properans ultimis ferre suppetias, revocatur alio metu, qui etiam antesignanos, unde discesserat, paria perpeti nuntiabat.

4.           quae dum sine respectu periculi sui redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum inpatienter tolerantibus nostris contis et multiplicatis missilibus decernebat.

5.           verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum exilivit nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum suffragines concidebat et dorsa.

6.           quos cum Iulianus cavendi inmemor diffluxisse trepidos, elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati, quos disiecerat terror, ut fugientium molem tamquam ruinam male conpositi culminis declinaret, et – incertum unde – subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis haesit in ima iecoris fibra.

7.           quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento praesentiumque veloci concursu relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.

8.           moxque ubi lenito paulisper dolore timere desiit, magno spiritu contra exitium certans arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet ac videretur sui securus alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi: eo vigore licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie conquirebat sollicite scutum. quod cum vidisset propius, laetior vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.

9.           sed cum vires parum sufficerent voluntati sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando Phrygiam appellari locum ubi ceciderat conperit. hic enim obiturum se praescripta audierat sorte .

10.       reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque ardore miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori si tulisset fors obstinatus. et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris, et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus amisso ductore sine sui parsimonia ruebat in ferrum.

11 . contra animosius :Persae sagittarum volantium crebritate conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes magnitudine corporum stridorumque horrore pavorem iumentis incutiebant et viris.

1.           concursus itaque armatorum et cadentium gemitus, equorum flatus, tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis nox diremit certamina iam tenebrosa.

2.           quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis ducibus interfectis. obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector