АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 541

1.           castrensium negotiorum scientiam plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi conpositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae tutis rationibus ordinatae.

2.           auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum et inter concertationes acerrimas animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum; adlocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

3.           denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum pruinis adsuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

4.           Felicitas ita eminuit ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquam diu bonae gubernatricis evectus victoriosis cursibus difficultates superstaret inmensas. et postquam ex occidua plaga digressus est, et quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles ac si quodam caduceo leniente mundana.

5.           Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis absque his, quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, «apud amicos» benivole respondisse.

6.           Digestis bonis, quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. levioris ingenii, verum hoc instituto rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

7.           linguae fusioris et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiae deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur, si revertisset de Parthis, boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum: hoi Boes hoi leukoi Markoi toi Kaisari chairein an pali nikeseis, ammes apolometha.

8.           Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans adpetitor, popularitatis cupiditate cum indignis loqui saepe adfectans.

9.           Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens interdum ostenderet se dissimilem sui.

10.       namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. inter quae erat illud inclemens quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.

11.       illud quoque itidem parum ferendum quod municipalium ordinum coetibus patiebatur iniuste quosdam adnecti vel peregrinos vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

12.       Figura talis utique membrorum. mediocris erat staturae, capillis perquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris et naso rectissimo ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates liniamentorum recta conpage, unde viribus valebat et cursu.

23. Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant concitasse, sciant

Предыдущая Начало Следующая  
Оцените статью
Adblock
detector