Главная / Библиотека / АММИАН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ / АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 542

АММИАН МАРЦЕЛЛИН РИМСКАЯ ИСТОРИЯ стр. 542

docente veritate perspicue, non Iulianum sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius adquiescit, ut dudum rettulimus plene:

1.           unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus inpensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis cuncta petebantur a Persis ad usque Bithynos et litora Propontidis.

2.           at in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil, multa et nefanda perpessis hominibus, praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba et expectatio tristior inpendentium. quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

3.           itaque ut orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus et cognomentum, si consiliis eius et factis inlustribus decreta caelestia congruissent.

4.           et cum sciamus experimento adeo quosdam ruere inprovidos, ut bella interdum victi et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant, quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.

1.           Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

2.           discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.

3. quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in Sallustium

2, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem «ecquid ageretis» ait «si id bellum vobis curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt».

1.           Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

2.           et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.

3.           et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera

6 discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt omnes et luctum.

7. quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur inprovide, nauticos idem

Предыдущая Начало Следующая  
Adblock detector